LITTERAE APOSTOLICAE
MOTU PROPRIO DATAE
BENEDICTUS XVI
__________________
BENEDICTUS PP. XVI
MOTU PROPRIO DATAE
BENEDICTUS XVI
__________________
SUMMORUM PONTIFICUM
cura ad hoc tempus usque semper fuit, ut Christi Ecclesia
Divinae Maiestati cultum dignum offerret, «ad laudem et
gloriam nominis Sui» et «ad utilitatem totius Ecclesiae Suae
sanctae».
Ab immemorabili tempore sicut etiam in futurum, principium
servandum est «iuxta quod unaquaeque Ecclesia particularis
concordare debet cum universali Ecclesia non solum quoad
fidei doctrinam et signa sacramentalia, sed etiam quoad usus
universaliter acceptos ab apostolica et continua traditione,
qui servandi sunt non solum ut errores vitentur, verum etiam
ad fidei integritatem tradendam, quia Ecclesiae lex orandi
eius legi credendi respondet»1.
Inter Pontífices qui talem debitam curam adhibuerunt, nomen
excellit sancti Gregorii Magni, qui tam fidem catholicam
quam thesauros cultus ac culturae a Romanis in saeculis
praecedentibus cumulatos novis Europae populis
transmittendos curavit. Sacrae Liturgiae tam Missae
Sacrificii quam Officii Divini formam, uti in Urbe
celebrabatur, definiri conservarique iussit. Monachos quoque
et moniales maxime fovit, qui sub Regula sancti Benedicti
militantes, ubique simul cum Evangelii annuntiatione illam
quoque saluberrimam Regulae sententiam vita sua illustrarunt,
«ut operi Dei nihil praeponatur» (cap. 43). Tali modo sacra
liturgia secundum morem Romanum non solum fidem et pietatem
sed et culturam multarum gentium fecundavit. Constat utique
liturgiam latinam variis suis formis Ecclesiae in omnibus
aetatis christianae saeculis permultos Sanctos in vita
spirituali stimulasse atque tot populos in religionis
virtute roborasse ac eorundem pietatem fecundasse.
Ut autem Sacra Liturgia hoc munus efficacius expleret,
plures alii Romani Pontifices decursu saeculorum peculiarem
sollicitudinem impenderunt, inter quos eminet Sanctus Pius V,
qui magno cum studio pastorali, Concilio Tridentino
exhortante, totum Ecclesiae cultum innovavit, librorum
liturgicorum emendatorum et «ad normam Patrum instauratorum»
editionem curavit eosque Ecclesiae latinae usui dedit.
Inter Ritus romani libros liturgicos patet eminere Missale
Romanum, quod in romana urbe succrevit, atque succedentibus
saeculis gradatim formas assumpsit, quae cum illa in
generationibus recentioribus vigente magnam habent
similitudinem.
«Quod idem omnino propositum tempore progrediente Pontifices
Romani sunt persecuti, cum novas ad aetates accommodaverunt
aut ritus librosque liturgicos determinaverunt, ac deinde
cum ineunte hoc nostro saeculo ampliorem iam complexi sunt
redintegrationem»2. Sic vero egerunt Decessores nostri
Clemens VIII, Urbanus VIII, sanctus Pius X 3, Benedictus XV,
Pius XII et beatus Ioannes XXIII.
Recentioribus autem temporibus, Concilium Vaticanum II
desiderium expressit, ut debita observantia et reverentia
erga cultum divinum denuo instauraretur ac necessitatibus
nostrae aetatis aptaretur. Quo desiderio motus, Decessor
noster Summus Pontifex Paulus VI libros liturgicos
instauratos et partim innovatos anno 1970 Ecclesiae latinae
approbavit; qui ubique terrarum permultas in linguas
vulgares conversi, ab Episcopis atque a sacerdotibus et
fidelibus libenter recepti sunt. Ioannes Paulus II, tertiam
editionem typicam Missalis Romani recognovit. Sic Romani
Pontifices operati sunt ut «hoc quasi aedificium liturgicum
[...] rursus, dignitate splendidum et concinnitate»
appareret 4.
Aliquibus autem in regionibus haud pauci fideles
antecedentibus formis liturgicis, quae eorum culturam et
spiritum tam profunde imbuerant, tanto amore et affectu
adhaeserunt et adhaerere pergunt, ut Summus Pontifex Ioannes
Paulus II, horum fidelium pastorali cura motus, anno 1984
speciali Indulto "Quattuor abhinc annos", a Congregatione
pro Cultu Divino exarato, facultatem concessit utendi
Missali Romano a Ioanne XXIII anno 1962 edito; anno autem
1988 Ioannes Paulus II iterum, litteris Apostolicis "Ecclesia
Dei" Motu proprio datis, Episcopos exhortatus est ut talem
facultatem late et generose in favorem omnium fidelium id
petentium adhiberent.
Instantibus precibus horum fidelium iam a Praedecessore
Nostro Ioanne Paulo II diu perpensis, auditis etiam a Nobis
Patribus Cardinalibus in Concistorio die XXIII mensis martii
anni 2006 habito, omnibus mature perpensis, invocato Spiritu
Sancto et Dei freti auxilio, praesentibus Litteris
Apostolicis DECERNIMUS quae sequuntur:
Art. 1. Missale Romanum a Paulo VI promulgatum ordinaria
expressio "Legis orandi" Ecclesiae catholicae ritus latini
est. Missale autem Romanum a S. Pio V promulgatum et a B.
Ioanne XXIII denuo editum habeatur uti extraordinaria
expressio eiusdem "Legis orandi" Ecclesiae et ob venerabilem
et antiquum eius usum debito gaudeat honore. Hae duae
expressiones "legis orandi" Ecclesiae, minime vero inducent
in divisionem "legis credendi" Ecclesiae; sunt enim duo usus
unici ritus romani.
Proinde Missae Sacrificium, iuxta editionem typicam Missalis
Romani a B. Ioanne XXIII anno 1962 promulgatam et numquam
abrogatam, uti formam extraordinariam Liturgiae Ecclesiae,
celebrare licet. Conditiones vero a documentis
antecedentibus "Quattuor abhinc annos" et "Ecclesia Dei" pro
usu huius Missalis statutae, substituuntur ut sequitur:
Art. 2. In Missis sine populo celebratis, quilibet sacerdos
catholicus ritus latini, sive saecularis sive religiosus,
uti potest aut Missali Romano a beato Papa Ioanne XXIII anno
1962 edito, aut Missali Romano a Summo Pontifice Paulo VI
anno 1970 promulgato, et quidem qualibet die, excepto Triduo
Sacro. Ad talem celebrationem secundum unum alterumve
Missale, sacerdos nulla eget licentia, nec Sedis Apostolicae
nec Ordinarii sui.
Art. 3. Si communitates Institutorum vitae consecratae atque
Societatum vitae apostolicae iuris sive pontificii sive
dioecesani quae in celebratione conventuali seu "communitatis"
in oratoriis propriis celebrationem sanctae Missae iuxta
editionem Missalis Romani anno 1962 promulgatam habere
cupiunt, id eis licet. Si singula communitas aut totum
Institutum vel Societas tales celebrationes saepe vel
plerumque vel permanenter perficere vult, res a Superioribus
maioribus ad normam iuris et secundum leges et statuta
particularia decernatur.
Art. 4. Ad celebrationes sanctae Missae de quibus supra in
art. 2 admitti possunt, servatis de iure servandis, etiam
christifideles qui sua sponte id petunt.
Art. 5, § 1. In paroeciis, ubi coetus fidelium traditioni
liturgicae antecedenti adhaerentium continenter exsistit,
parochus eorum petitiones ad celebrandam sanctam Missam
iuxta ritum Missalis Romani anno 1962 editi, libenter
suscipiat. Ipse videat ut harmonice concordetur bonum horum
fidelium cum ordinaria paroeciae pastorali cura, sub
Episcopi regimine ad normam canonis 392, discordiam vitando
et totius Ecclesiae unitatem fovendo.
§ 2. Celebratio secundum Missale B. Ioannis XXIII locum
habere potest diebus ferialibus; dominicis autem et festis
una etiam celebratio huiusmodi fieri potest.
§ 3. Fidelibus seu sacerdotibus id petentibus, parochus
celebrationes, hac in forma extraordinaria, permittat etiam
in adiunctis peculiaribus, uti sunt matrimonia, exsequiae
aut celebrationes occasionales, verbi gratia peregrinationes.
§ 4. Sacerdotes Missali B. Ioannis XXIII utentes, idonei
esse debent ac iure non impediti.
§ 5. In ecclesiis, quae non sunt nec paroeciales nec
conventuales, Rectoris ecclesiae est concedere licentiam de
qua supra.
Art. 6. In Missis iuxta Missale B. Ioannis XXIII celebratis
cum populo, Lectiones proclamari possunt etiam lingua
vernacula, utendo editionibus ab Apostolica Sede recognitis.
Art. 7. Ubi aliquis coetus fidelium laicorum, de quo in art.
5 § 1 petita a parocho non obtinuerit, de re certiorem
faciat Episcopum dioecesanum. Episcopus enixe rogatur ut
eorum optatum exaudiat. Si ille ad huiusmodi celebrationem
providere non potest res ad Pontificiam Commissionem
"Ecclesia Dei" referatur.
Art. 8. Episcopus, qui vult providere huiusmodi petitionibus
christifidelium laicorum, sed ob varias causas impeditur,
rem Pontificiae Commissioni "Ecclesia Dei" committere
potest, quae ei consilium et auxilium dabit.
Art. 9, § 1. Parochus item, omnibus bene perpensis,
licentiam concedere potest utendi rituali antiquiore in
administrandis sacramentis Baptismatis, Matrimonii,
Poenitentiae et Unctionis Infirmorum, bono animarum id
suadente.
§ 2. Ordinariis autem facultas conceditur celebrandi
Confirmationis sacramentum utendo Pontificali Romano
antiquo, bono animarum id suadente.
§ 3. Fas est clericis in sacris constitutis uti etiam
Breviario Romano a B. Ioanne XXIII anno 1962 promulgato.
Art 10. Fas est Ordinario loci, si opportunum iudicaverit,
paroeciam personalem ad normam canonis 518 pro
celebrationibus iuxta formam antiquiorem ritus romani
erigere aut rectorem vel cappellanum nominare, servatis de
iure servandis.
Art. 11. Pontificia Commissio "Ecclesia Dei" a Ioanne Paulo
II anno 1988 erecta5, munus suum adimplere pergit.
Quae Commissio formam, officia et normas agendi habeat, quae
Romanus Pontifex ipsi attribuere voluerit.
Art. 12. Eadem Commissio, ultra facultates quibus iam
gaudet, auctoritatem Sanctae Sedis exercebit, vigilando de
observantia et applicatione harum dispositionum.
Quaecumque vero a Nobis hisce Litteris Apostolicis Motu
proprio datis decreta sunt, ea omnia firma ac rata esse et a
die decima quarta Septembris huius anni, in festo
Exaltationis Sanctae Crucis, servari iubemus, contrariis
quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die septima mensis Iulii,
anno Domini MMVII, Pontificatus Nostri tertio.

______________________
1 Institutio generalis Missalis Romani, Editio tertia, 2002,
397
2 Ioannes Paulus Pp. II, Litt. ap. Vicesimus quintus annus
(4 Decembris 1988), 3: AAS 81 (1989), 899.
3 Ibid.
4 Pius Pp. X, Litt. Ap. Motu proprio datae Abhinc duos annos
(23 Octobris 1913): AAS 5 (1913), 449-450; cfr Ioannes
Paulus II, Litt. ap. Vicesimus quintus annus (4 Decembris
1988), 3: AAS 81 (1989), 899.
5 Cfr Ioannes Paulus Pp. II, Litt. ap. Motu proprio datae
Ecclesia Dei (2 iulii 1988), 6: AAS 80 (1988), 1498.